- ELEEMOSYNA
- ELEEMOSYNAVide supra, ubi de Egnis, et infra in voce Ferto item ubi de Pauperibus. At Eleemosyna, apud Scriptores medii aevi, domus est Monasterio vel Aedi sacrae adiuncta, in qua Eleemosynae pauperibus erogabantur, ab eo, cui pauperum cura demandata erat: proprie Hospitale Pauperum. Eadem Eleemosynaria quoque non raro dicta occurrit: cui qui praeerat hodiequeve in Monasteriis praeest, ac Monachorum eleemosynas aliorumqueve pauperibus distribuit, Eleemosynarius dicitur, de cuius officio prolixe agitur in Libr. Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 14. apud C. du Fresne, item a Lanfranco in Decretis pro Ord. S. Benedicti c. 8. s. 3. Udalrico Consuetudin. Cluniac. l. 3. c. 24. Aliis. Decimas vero bonorum suorum seu redituum, Ecclesiarum possessores et Monachos pauperibus elargiri fuisse obstrictos, docet P. Damianus l. 2. Ep. 14. etc. apud eundem C. du Fresne: Vide quoque infra. In Anglia vero Eleemosyna Carucarum, seu pro aratris, dictus est olim denarius, in singula aratra vel in singulas carucas, impositus, impositus, pauperibus in eleemosynam erogandus, Ethelredo, ut ferunt, Rege auctore. Vide LL. eius c. 1. apud Eundem. De Eleemosyna Regis, in eodem Regno supra ubi de Denario S. Petri, Vide quoque infra Regalis: uti de Eleemosyna rationabili, infra itid. in voce Intestatus, ubi de more medii aevi, supra memorato decimam bonorum partem in pios usus distribuendi, bonaqueve eorum mobilia, qui absque huiusmodi dispositione mortem obiverant, in fiscum redigendi, varia habes, de Eleemosynaria arca, a duobus collectâ et a tribus erogandâ, apud Hebraeos, in voce Pauperes, it. ubi de Vigintitricemvirali Synedrio, cui non idoneam civitatem habitam, quae huiusmodi arcâ careret, ibi dicemus; de Eleemosynae Exactoribus, in eadem gente et Erogatoribus, ibidem; in aliis, hic infra. Nec omittendus stipem accipiendi modus, qui duples; viliores enim cavâ manu, honestiores in expansam chlamydem eam olim excipiebant, ut infra videbimus in voce Vola.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.